Found 3412 Results for: Terra Israel
Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. (Liber Exodus 11, 7)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti”. (Liber Exodus 11, 9)
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: (Liber Exodus 12, 1)
Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12, 3)
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. (Liber Exodus 12, 6)
Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. (Liber Exodus 12, 12)
Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. (Liber Exodus 12, 15)
Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)
Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. (Liber Exodus 12, 19)
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12, 21)
dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans"”. Incurvatusque populus adoravit; (Liber Exodus 12, 27)