Found 387 Results for: Tempore
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui. (Liber I Maccabaeorum 9, 31)
In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua; (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. (Liber I Maccabaeorum 9, 56)
et alia, quae ad nos pertinent ex hoc tempore decimarum et tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes ad nos coronas, omnia ipsis concedimus. (Liber I Maccabaeorum 11, 35)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum. (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
Et respondit ei Simon et dixit ei: “Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis, (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. (Liber II Maccabaeorum 6, 13)
Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam. (Liber II Maccabaeorum 6, 26)