Found 92 Results for: Surge

  • Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius. (Canticum Canticorum 4, 16)

  • Et, si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. (Liber Ecclesiasticus 31, 25)

  • Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)

  • Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)

  • dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. (Liber Ieremiae 2, 27)

  • Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi”. (Liber Ieremiae 13, 6)

  • “Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea”. (Liber Ieremiae 18, 2)

  • Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. (Liber Ieremiae 46, 16)

  • Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. (Liber Baruch 5, 5)

  • Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”. (Prophetia Danielis 7, 5)

  • “Surge et vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me”. (Prophetia Ionae 1, 2)

  • Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: “Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus”. (Prophetia Ionae 1, 6)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina