Found 2824 Results for: Super
et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. (Liber Numeri 10, 16)
Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)
Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel. (Liber Numeri 10, 20)
Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; (Liber Numeri 10, 23)
et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 10, 24)
Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; (Liber Numeri 10, 26)
et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. (Liber Numeri 10, 27)
Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)
et ait ad Dominum: “Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me? (Liber Numeri 11, 11)
Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, (Liber Numeri 11, 26)