Mosaico decorativo

Found 2824 Results for: Super

  • “Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. (Prophetia Amos 3, 2)

  • Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit? (Prophetia Amos 3, 5)

  • Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius. (Prophetia Amos 3, 9)

  • In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)

  • Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; (Prophetia Amos 4, 2)

  • “Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)

  • quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)

  • Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: (Prophetia Amos 5, 1)

  • Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 5, 8)

  • Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert. (Prophetia Amos 5, 9)

  • Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. (Prophetia Amos 5, 19)

  • bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph. (Prophetia Amos 6, 6)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina