Found 2824 Results for: Super
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius. (Liber Baruch 3, 23)
Post haec super terram visa est et inter homines conversata est. (Liber Baruch 3, 38)
Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. (Liber Baruch 4, 22)
coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos (Liber Baruch 6, 9)
Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos. (Liber Baruch 6, 12)
Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae. (Liber Baruch 6, 21)
Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione. (Liber Baruch 6, 71)
factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)
Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula animalia. (Prophetia Ezechielis 1, 15)
Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 22)