Found 2824 Results for: Super
Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris. (Liber Ecclesiasticus 3, 19)
plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
timorem et tremorem inducet super illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius. (Liber Ecclesiasticus 4, 19)
et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 4, 21)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius. (Liber Ecclesiasticus 5, 7)
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia. (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
Quasi lapis probationis gravis erit super illum, et non demorabitur proicere illam. (Liber Ecclesiasticus 6, 22)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
Cum alterius muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum in vino, (Liber Ecclesiasticus 9, 12)