Mosaico decorativo

Found 3038 Results for: Sun

  • Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: “Surgamus et aedificemus!”. Et confortatae sunt manus eorum in bonum. (Liber Nehemiae 2, 18)

  • et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: “Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?”. (Liber Nehemiae 3, 34)

  • Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; (Liber Nehemiae 4, 1)

  • Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident”. (Liber Nehemiae 5, 5)

  • Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. (Liber Nehemiae 5, 17)

  • Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. (Liber Nehemiae 6, 10)

  • Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. (Liber Nehemiae 7, 6)

  • filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo; (Liber Nehemiae 7, 11)

  • Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor. (Liber Nehemiae 7, 43)

  • Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Nehemiae 7, 61)

  • Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio; (Liber Nehemiae 7, 64)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina