Found 3038 Results for: Sun
Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 8, 10)
Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)
Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent. (Liber I Paralipomenon 9, 33)
Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 9, 34)
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha. (Liber I Paralipomenon 9, 35)
Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis. (Liber I Paralipomenon 10, 7)
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. (Liber I Paralipomenon 12, 16)
hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 22)
et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, (Liber I Paralipomenon 14, 4)
Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 14, 9)