Found 3038 Results for: Sun
Responderunt principes Succoth: “Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes?”. (Liber Iudicum 8, 6)
Venitque ad viros Succoth et dixit eis: “En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: “Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?””. (Liber Iudicum 8, 15)
habuitque Gedeon septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius, eo quod multas haberet uxores. (Liber Iudicum 8, 30)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)
Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum, (Liber Iudicum 8, 34)
Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “Frater noster est”. (Liber Iudicum 9, 3)
Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. (Liber Iudicum 9, 4)
Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem. (Liber Iudicum 9, 6)
Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 12)
Venit autem Gaal filius Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt habitatores Sichem in eo. (Liber Iudicum 9, 26)
Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, (Liber Iudicum 9, 27)
Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Foederis). (Liber Iudicum 9, 46)