Found 3038 Results for: Sun
— quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo — (Epistula II ad Corinthios 9, 12)
Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
quoniam quidem “Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis”. (Epistula II ad Corinthios 10, 10)
ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt. (Epistula II ad Corinthios 10, 16)
Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 22)
Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; (Epistula II ad Corinthios 11, 23)
praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 11, 28)
Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 30)
Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (Epistula II ad Corinthios 12, 14)
et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiae: (Epistula ad Galatas 1, 2)