Found 3038 Results for: Sun
Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 2, 4)
Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt. (Prophetia Ezechielis 2, 7)
Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; (Prophetia Ezechielis 3, 25)
Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt. (Prophetia Ezechielis 5, 6)
Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati, (Prophetia Ezechielis 5, 7)
Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis; (Prophetia Ezechielis 5, 14)
et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in castigationibus irae. (Prophetia Ezechielis 5, 15)
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis, quae fecerunt in universis abominationibus suis, (Prophetia Ezechielis 6, 9)
Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)
Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)
Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate. (Prophetia Ezechielis 9, 7)
Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem”. Ingressusque est in conspectu meo. (Prophetia Ezechielis 10, 2)