Mosaico decorativo

Found 3038 Results for: Sun

  • AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus”. (Lamentationes 1, 16)

  • COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)

  • SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)

  • IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem. (Lamentationes 2, 10)

  • HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua. (Lamentationes 3, 23)

  • SADE. Venatione venati sunt me quasi avem inimici mei gratis. (Lamentationes 3, 52)

  • ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum! Dispersi sunt lapides sancti in capite omnium platearum. (Lamentationes 4, 1)

  • BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! (Lamentationes 4, 2)

  • HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora. (Lamentationes 4, 5)

  • HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum. (Lamentationes 4, 8)

  • IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. (Lamentationes 4, 10)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina