Found 3038 Results for: Sun
Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)
Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)
Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. (Liber Isaiae 45, 16)
“Tantum in Domino” dicent “sunt iustitiae et robur!”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; (Liber Isaiae 45, 24)
Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”. (Liber Isaiae 46, 10)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)
De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)
Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea”. (Liber Isaiae 48, 7)
ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; (Liber Isaiae 49, 9)
Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”. (Liber Isaiae 49, 18)
Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)
sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt. (Liber Isaiae 52, 15)