Found 3038 Results for: Sun
Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)
Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)
Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)
Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius: (Liber Sapientiae 14, 9)
Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, (Liber Sapientiae 14, 25)
Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)
Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum. (Liber Sapientiae 15, 14)
Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)