Found 3038 Results for: Sun
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. (Liber Iob 42, 12)
Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Liber Psalmorum 2, 1)
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, (Liber Psalmorum 3, 2)
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)
Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. (Liber Psalmorum 9, 7)
TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)
Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt. (Liber Psalmorum 9, 21)
Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. (Liber Psalmorum 10, 5)
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum. (Liber Psalmorum 12, 2)
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 12, 3)
Qui dixerunt: “Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?”. (Liber Psalmorum 12, 5)