Found 3169 Results for: Sum
Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse. (Liber Thobis 5, 4)
Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)
Et dixit: “Ego sum Azarias Ananiae magni filius, ex fratribus tuis”. (Liber Thobis 5, 13)
Et dixit illi: “Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum. (Liber Thobis 6, 8)
et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos”. (Liber Thobis 6, 15)
Et interrogavit illos Edna et dixit eis: “Unde estis, fratres?”. Et dixerunt illi: “Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve”. (Liber Thobis 7, 3)
Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire et deduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum. (Liber Thobis 8, 1)
Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxorem suam (Liber Thobis 8, 11)
Et benedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine, misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia et laetitia”. (Liber Thobis 8, 17)
Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregem adduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperunt praeparare. (Liber Thobis 8, 19)
Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”. (Liber Thobis 8, 21)
“Azaria fra ter, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias. (Liber Thobis 9, 2)