Found 3169 Results for: Sum
a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)
Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem. (Liber Esdrae 9, 9)
numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae et salus? (Liber Esdrae 9, 14)
Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)
Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc: (Liber Esdrae 10, 2)
Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. (Liber Esdrae 10, 33)
Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. (Liber Nehemiae 2, 13)
Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum. (Liber Nehemiae 2, 15)
Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)
Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)
Et restauravit iuxta eum Ezer filius Iesua princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii in angulo. (Liber Nehemiae 3, 19)
Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. (Liber Nehemiae 3, 28)