Found 3169 Results for: Sum
ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)
omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo”. (Liber Leviticus 6, 16)
et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. (Liber Leviticus 7, 5)
et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. (Liber Leviticus 7, 10)
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)
Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)
Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus; (Liber Leviticus 7, 26)
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; (Liber Leviticus 8, 20)
lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 21)
Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis. (Liber Leviticus 8, 23)
rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. (Liber Leviticus 8, 28)
Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)