Found 3169 Results for: Sum
et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate; (Liber Exodus 28, 23)
Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. (Liber Exodus 28, 26)
Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, (Liber Exodus 28, 27)
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28, 33)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius. (Liber Exodus 29, 12)
Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)
Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; (Liber Exodus 29, 15)
Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)
Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 18)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)
Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 25)
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)