Found 3169 Results for: Sum
“Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat”. (Liber Psalmorum 41, 9)
Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)
Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. (Liber Psalmorum 42, 8)
Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi. (Liber Psalmorum 44, 11)
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. (Liber Psalmorum 44, 14)
Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum. (Liber Psalmorum 44, 18)
Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 44, 23)
Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. (Liber Psalmorum 46, 11)
Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. (Liber Psalmorum 49, 8)
Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. (Liber Psalmorum 49, 15)
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius. (Liber Psalmorum 49, 18)
PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 50, 1)