Found 1879 Results for: Spe
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)
In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)
Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. (Liber Proverbiorum 16, 20)
Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget. (Liber Proverbiorum 17, 8)
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. (Liber Proverbiorum 20, 18)
Ne dicas: “Reddam malum”; exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae. (Liber Proverbiorum 25, 19)
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. (Liber Proverbiorum 26, 12)