Found 1879 Results for: Spe
Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; (Liber Nehemiae 1, 8)
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc”. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)
Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel. (Liber Nehemiae 2, 10)
Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?”. (Liber Nehemiae 2, 19)
Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)
Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; (Liber Nehemiae 4, 1)
Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris”. (Liber Nehemiae 4, 8)
Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)
Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem de caelo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus. (Liber Nehemiae 9, 28)
Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis. (Liber Nehemiae 9, 35)
dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum; (Liber Thobis 1, 13)
quoniam non oboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti. (Liber Thobis 3, 4)