Found 1879 Results for: Spe
donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: (Prophetia Danielis 4, 5)
Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. (Prophetia Danielis 4, 8)
Clamavit fortiter et sic ait: “Succidite arborem et praecidite ramos eius, excutite folia eius et dispergite fructus eius. Fugiant bestiae de sub ea, et volucres de ramis eius. (Prophetia Danielis 4, 11)
Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram, (Prophetia Danielis 4, 17)
Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: “Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum”, (Prophetia Danielis 4, 20)
Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum; sic longitudo erit prosperitati tuae”. (Prophetia Danielis 4, 24)
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. (Prophetia Danielis 5, 15)
Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae. (Prophetia Danielis 6, 29)
Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; (Prophetia Danielis 7, 13)
et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem; (Prophetia Danielis 7, 26)
Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est. (Prophetia Danielis 8, 12)
Et dixit ei: “Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium”. (Prophetia Danielis 8, 14)