Mosaico decorativo

Found 2771 Results for: Sit

  • dicens: “Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor”. (Liber Iudicum 15, 2)

  • facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. (Liber Iudicum 15, 5)

  • Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam. (Liber Iudicum 15, 8)

  • Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in ea mille viros (Liber Iudicum 15, 15)

  • Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: “Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum”. (Liber Iudicum 15, 18)

  • Dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et evellit eas cum sera, impositasque umeris portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. (Liber Iudicum 16, 3)

  • Locuta est ergo Dalila ad Samson: “Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit, quo ligatus humilieris”. (Liber Iudicum 16, 6)

  • Dixitque ad eum Dalila: “Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo”. (Liber Iudicum 16, 15)

  • Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)

  • At illa dormire eum fecit super genua sua vocavitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit. (Liber Iudicum 16, 19)

  • Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis. (Liber Iudicum 17, 11)

  • dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: “Nostis quod in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile? Videte quid vobis placeat, ut faciatis”. (Liber Iudicum 18, 14)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina