Found 2771 Results for: Sit
Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. (Liber Sapientiae 9, 10)
Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, in furoribus fraternae caedis deperiit; (Liber Sapientiae 10, 3)
inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. (Liber Sapientiae 10, 19)
Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)
ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. (Liber Sapientiae 11, 8)
Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 14)
Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae; (Liber Sapientiae 13, 11)
et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; (Liber Sapientiae 14, 12)
ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)