Found 2771 Results for: Sit
Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax”. (Liber I Maccabaeorum 13, 40)
In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit. (Liber I Maccabaeorum 13, 43)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. (Liber I Maccabaeorum 13, 47)
Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum. (Liber I Maccabaeorum 14, 2)
Et abiit et percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem et posuit eum in custodiam. (Liber I Maccabaeorum 14, 3)
Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti”. (Liber I Maccabaeorum 14, 23)
Post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondo minarum mille ad statuendam cum eis societatem. (Liber I Maccabaeorum 14, 24)
Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia; (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet; (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti, (Liber I Maccabaeorum 15, 1)
Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo et Ariarathae et Arsacae (Liber I Maccabaeorum 15, 22)