Found 2771 Results for: Sit
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae, (Liber Iob 3, 9)
quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)
“Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)
Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. (Liber Iob 5, 5)
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. (Liber Iob 5, 24)
Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. (Liber Iob 6, 3)
Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti. (Liber Iob 6, 10)
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)
Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet (Liber Iob 7, 9)
Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum. (Liber Iob 7, 18)
Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, (Liber Iob 8, 4)
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. (Liber Iob 8, 12)