Found 1219 Results for: Sin
Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens, non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur (Liber Sapientiae 13, 17)
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)
Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)
Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)
Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores, (Liber Sapientiae 15, 4)
cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. (Liber Sapientiae 15, 5)
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)
Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. (Liber Sapientiae 17, 4)
Itaque, si quisquam illic decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. (Liber Sapientiae 17, 15)
Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)