Found 159 Results for: Simon Petrus

  • Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “Respice in nos”. (Actus Apostolorum 3, 4)

  • Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!”. (Actus Apostolorum 3, 6)

  • Videns autem Petrus respondit ad populum: “Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)

  • Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “Principes populi et seniores, (Actus Apostolorum 4, 8)

  • Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; (Actus Apostolorum 4, 19)

  • Dixit autem Petrus: “Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)

  • Respondit autem ei Petrus: “Dic mihi, si tanti agrum vendidistis?”. At illa dixit: “Etiam, tanti”. (Actus Apostolorum 5, 8)

  • Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “Oboedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)

  • Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; (Actus Apostolorum 8, 9)

  • Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)

  • Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina