Found 1491 Results for: Sicut
Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille”. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. (Evangelium secundum Marcum 15, 8)
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis””. (Evangelium secundum Marcum 16, 7)
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula”. (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 70)
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
sicut scriptum est in lege Domini: “Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur”, (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)