Found 360 Results for: Sibi
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. (Liber Iudicum 6, 2)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)
Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. (Liber Iudicum 9, 4)
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17, 6)
Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 17, 8)
In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18, 1)
Posueruntque sibi sculptile; et Ionathan filius Gersam filii Moysi ac filii eius sacerdotes erant in tribu Dan usque ad diem captivitatis terrae; (Liber Iudicum 18, 30)
Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum, et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant choros, uxores singulas; abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis. (Liber Iudicum 21, 23)
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 21, 25)
Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)
et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: “Quid egisti, filia?”. Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, (Liber Ruth 3, 16)
et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)