Found 134 Results for: Sermones
At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant; (Liber II Maccabaeorum 10, 34)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, (Liber Proverbiorum 2, 1)
Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos (Liber Proverbiorum 2, 16)
Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam; (Liber Proverbiorum 4, 20)
Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi. (Liber Proverbiorum 7, 1)
Iusti sunt omnes sermones oris mei, non est in eis pravum quid neque perversum; (Liber Proverbiorum 8, 8)
Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens. (Liber Proverbiorum 17, 27)
Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos. (Liber Proverbiorum 23, 8)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates et sermones innumeri; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)