Mosaico decorativo

Found 341 Results for: Septem

  • consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)

  • De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum. (Liber I Paralipomenon 12, 26)

  • Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia. (Liber I Paralipomenon 12, 35)

  • Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)

  • Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)

  • Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad operiendos parietes templi; (Liber I Paralipomenon 29, 4)

  • et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod dedicassent altare septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus septem. (Liber II Paralipomenon 7, 9)

  • Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii. (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia. (Liber II Paralipomenon 15, 11)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina