Found 2345 Results for: Sed
Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)
Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)
sed factus est ad me sermo Domini dicens: “Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. (Liber I Paralipomenon 22, 8)
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum. (Liber I Paralipomenon 23, 22)
Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. (Liber I Paralipomenon 24, 4)
Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 4)
Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 5)
sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae, pondus argenti indicavit. (Liber I Paralipomenon 28, 15)
Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)
Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno. (Liber I Paralipomenon 29, 9)
Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 23)
Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)