Found 2345 Results for: Sed
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti. (Prophetia Ioel 1, 20)
sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. (Prophetia Ioel 3, 2)
Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. (Prophetia Ioel 4, 12)
Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 8)
“Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 9)
“Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)
“Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)
Misertus est Dominus super hoc. “Sed et istud non erit”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 6)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”. (Prophetia Amos 8, 11)
Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctum; et possidebit domus Iacob eos, qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)