Found 2345 Results for: Sed
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; (Prophetia Danielis 3, 19)
et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis; (Prophetia Danielis 3, 20)
itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)
Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi). (Prophetia Danielis 3, 23)
sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum (Prophetia Danielis 3, 39)
ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae (Prophetia Danielis 3, 42)
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 55)
(26) Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: “Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite”. Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)
(28) Et erumpens Nabuchodonosor ait: “Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
(29) A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare”. (Prophetia Danielis 3, 96)
(30) Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 97)
unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates eius turbabantur. (Prophetia Danielis 5, 9)