Found 864 Results for: Saul et populus

  • Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)

  • Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)

  • Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? (Liber Ieremiae 27, 13)

  • Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel”. (Liber Ieremiae 31, 2)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • “Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)

  • Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. (Liber Ieremiae 34, 10)

  • principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli; (Liber Ieremiae 34, 19)

  • Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi. (Liber Ieremiae 35, 16)

  • Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae. (Liber Ieremiae 37, 2)

  • Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. (Liber Ieremiae 41, 13)

  • Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree; (Liber Ieremiae 41, 14)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina