Found 1303 Results for: Sanctus Terra
Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)
Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)
Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum”. (Liber II Samuelis 18, 11)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: “Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom. (Liber II Samuelis 19, 10)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae praeceperat rex; et repropitiatus est Deus terrae post haec. (Liber II Samuelis 21, 14)
Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est. (Liber II Samuelis 22, 8)
Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris; (Liber II Samuelis 22, 26)
est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”. (Liber II Samuelis 23, 4)
Et, lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Ierusalem. (Liber II Samuelis 24, 8)
Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: “Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem”. (Liber II Samuelis 24, 13)
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum?”. Cui David ait: “Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo”. (Liber II Samuelis 24, 21)