Found 40 Results for: Roboam

  • Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo. (Liber I Regum 11, 43)

  • Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)

  • Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber I Regum 12, 3)

  • iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic?”. (Liber I Regum 12, 6)

  • Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “Revertimini ad me die tertia”. (Liber I Regum 12, 12)

  • Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)

  • Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. (Liber I Regum 12, 18)

  • Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)

  • “Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens: (Liber I Regum 12, 23)

  • si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae”. (Liber I Regum 12, 27)

  • Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites. (Liber I Regum 14, 21)

  • In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem (Liber I Regum 14, 25)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina