Mosaico decorativo

Found 1461 Results for: Rex

  • Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. (Liber Esther 9, 14)

  • Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. (Liber Esther 10, 1)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit (Liber Iob 1, 20)

  • tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, (Liber Iob 8, 5)

  • Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. (Liber Iob 29, 25)

  • Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae. (Liber Iob 30, 12)

  • quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? (Liber Iob 31, 14)

  • quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam; (Liber Iob 31, 18)

  • Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat, (Liber Iob 34, 14)

  • Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur. (Liber Iob 41, 17)

  • Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae”. (Liber Iob 41, 26)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina