Found 1461 Results for: Rex
Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 11)
Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. (Liber I Paralipomenon 19, 17)
Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)
Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel. (Liber I Paralipomenon 21, 1)
Responditque Ioab: “Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?”. (Liber I Paralipomenon 21, 3)
Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)
Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)
Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)
Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)
fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)
Cumque surrexisset rex et stetisset, ait: “Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini et scabellum pedum Dei nostri, et ad aedificandum omnia praeparavi; (Liber I Paralipomenon 28, 2)