Found 1461 Results for: Rex
Et dixit rex ad Sadoc: “Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. (Liber II Samuelis 15, 25)
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. (Liber II Samuelis 15, 27)
Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 34)
Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16, 2)
Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)
Et ait rex Sibae: “Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal”. Dixitque Siba: “Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex”. (Liber II Samuelis 16, 4)
Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)
Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?””. (Liber II Samuelis 16, 10)
Et ait rex Abisai et universis servis suis: “Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. (Liber II Samuelis 16, 11)
Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. (Liber II Samuelis 16, 14)
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “Vivat rex! Vivat rex!”. (Liber II Samuelis 16, 16)
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est””. (Liber II Samuelis 17, 16)