Mosaico decorativo

Found 1461 Results for: Rex

  • Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: “Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo”. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: “Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”. (Prophetia Danielis 2, 26)

  • Et respondens Daniel coram rege ait: “Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi; (Prophetia Danielis 2, 27)

  • sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: (Prophetia Danielis 2, 28)

  • Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)

  • Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. (Prophetia Danielis 2, 36)

  • Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; (Prophetia Danielis 2, 37)

  • Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)

  • Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)

  • Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 1)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina