Found 42 Results for: Remissionem Donum
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, (Epistula ad Ephesios 1, 7)
Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: (Epistula ad Ephesios 2, 8)
cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. (Epistula ad Ephesios 3, 7)
in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; (Epistula ad Colossenses 1, 14)
Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti (Epistula ad Hebraeos 6, 4)
Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)