Found 2589 Results for: Regnum Israel
“Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)
Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel. (Liber Leviticus 21, 24)
“Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)
Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino, (Liber Leviticus 22, 15)
“Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, (Liber Leviticus 22, 18)
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos (Liber Leviticus 22, 32)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. (Liber Leviticus 23, 2)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, (Liber Leviticus 23, 10)
“Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. (Liber Leviticus 23, 24)
“Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino. (Liber Leviticus 23, 34)
et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, (Liber Leviticus 23, 42)