Found 622 Results for: Regis
Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. (Liber II Paralipomenon 31, 3)
post quem Iahiel et Azazias et Nahath et Asael et Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei. (Liber II Paralipomenon 31, 13)
cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis”. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae. (Liber II Paralipomenon 32, 8)
Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? (Liber II Paralipomenon 32, 11)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. (Liber II Paralipomenon 33, 11)
et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens: (Liber II Paralipomenon 34, 20)
Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia. (Liber II Paralipomenon 35, 7)
Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium. (Liber II Paralipomenon 35, 10)
Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. (Liber II Paralipomenon 35, 15)
Omnis igitur cultus Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae. (Liber II Paralipomenon 35, 16)