Found 622 Results for: Regis
Sponte obtulerunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes operis regis; (Liber I Paralipomenon 29, 6)
Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)
Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis, (Liber I Paralipomenon 29, 29)
Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa; negotiatores regis de Coa emebant pretio (Liber II Paralipomenon 1, 16)
Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus regis Salomonis in domo Dei; (Liber II Paralipomenon 4, 11)
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)
Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)
Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo. (Liber II Paralipomenon 8, 10)
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum. (Liber II Paralipomenon 8, 15)
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur. (Liber II Paralipomenon 9, 20)
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)