Found 20258 Results for: Re
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: “Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus”, (Liber Genesis 50, 15)
mandaverunt ei dicentes: “Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, (Liber Genesis 50, 16)
ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc”. Quibus auditis, flevit Ioseph. (Liber Genesis 50, 17)
Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: “Servi tui sumus”. (Liber Genesis 50, 18)
Quibus ille respondit: “Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50, 19)
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)
Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus. (Liber Genesis 50, 21)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. (Liber Genesis 50, 24)
mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto. (Liber Genesis 50, 26)
Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: (Liber Exodus 1, 1)
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)