Mosaico decorativo

Found 20258 Results for: Re

  • Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus (Liber Genesis 43, 19)

  • locuti sunt: “Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas; (Liber Genesis 43, 20)

  • quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. (Liber Genesis 43, 21)

  • At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)

  • Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)

  • Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)

  • At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?”. (Liber Genesis 43, 27)

  • Qui responderunt: “Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit”. Et incurvati adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)

  • Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?”. Et rursum: “Deus, inquit, misereatur tui, fili mi”. (Liber Genesis 43, 29)

  • Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit. (Liber Genesis 43, 30)

  • Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: “Ponite panes”. (Liber Genesis 43, 31)

  • Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum ­ illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium ­ (Liber Genesis 43, 32)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina